HISTORIA LIBRI EXODI

CAPUT LXVI: De typo vestium

His vestibus ornatus pontifex, imaginem totius orbis super se praeferebat. Feminalia enim, et inea stricta, quia byssana erant, terram figurabant; baltei vero quotquot erant, circumvolutionem Oceani; tunica hyacinthina aera ipso colore praeferebat; per tintinnabula, sonitus tonitruum; per malagranata, coruscationes significabantur. Ephod vero sui varietate, coelum sidereum; quod aureis coloribus intertextum erat, significat quod calor vitalis penetrat universa. Duo sardonices, solem et lunam, vel duo hemispheria; duodecim gemmae pectoralis, duodecim signa in zodiaco. Pulchre quod in medio erat, rationale appellabatur. Ratione enim cuncta sunt plena, et terrena adhaerent coelestibus. imo ratio terrenorum et temporum, caloris et frigoris, et duplex inter utraque temperies, de coeli cursu, et ratione descendit. Cidaris coelum empyreum, lamina superposita, Deum omnibus praesidentem.